iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per
Dominum nostrum Iesum Christum
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua
stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes
quod tribulatio patientiam operatur
patientia autem probationem probatio vero spem
spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum
tempus pro impiis mortuus est
vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis
et audeat mori
commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc
peccatores essemus
Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis
iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per
ipsum
si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per
mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita
ipsius
non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum
Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum
intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors
pertransiit in quo omnes peccaverunt
usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem
non inputatur cum lex non est
sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui
non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est
forma futuri
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto
multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam
unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium
ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in
iustificationem
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis
abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in
vita regnabunt per unum Iesum Christum
igitur sicut per unius delictum in omnes homines in
condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in
iustificationem vitae
sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti
constituentur multi
lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem
abundavit delictum superabundavit gratia
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet
per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum
nostrum